Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 5:1-17 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fili mi, attende ad sapientiam meam,et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :

2.  ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.Ne attendas fallaciæ mulieris ;

3.  favus enim distillans labia meretricis,et nitidius oleo guttur ejus :

4.  novissima autem illius amara quasi absinthium,et acuta quasi gladius biceps.

5.  Pedes ejus descendunt in mortem,et ad inferos gressus illius penetrant.

6.  Per semitam vitæ non ambulant ;vagi sunt gressus ejus et investigabiles.

7.  Nunc ergo fili mi, audi me,et ne recedas a verbis oris mei.

8.  Longe fac ab ea viam tuam,et ne appropinques foribus domus ejus.

9.  Ne des alienis honorem tuum,et annos tuos crudeli :

10.  ne forte implentur extranei viribus tuis,et labores tui sint in domo aliena,

11.  et gemas in novissimis,quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum,et dicas :

12.  Cur detestatus sum disciplinam,et increpationibus non acquievit cor meum,

13.  nec audivi vocem docentium me,et magistris non inclinavi aurem meam ?

14.  pene fui in omni malo,in medio ecclesiæ et synagogæ.

15.  Bibe aquam de cisterna tua,et fluenta putei tui ;

16.  deriventur fontes tui foras,et in plateis aquas tuas divide.

17.  Habeto eas solus,nec sint alieni participes tui.

Read complete chapter Proverbia 5