Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 4:19-27 Vulgata Latina (VULG)

19.  Via impiorum tenebrosa ;nesciunt ubi corruant.

20.  Fili mi, ausculta sermones meos,et ad eloquia mea inclina aurem tuam.

21.  Ne recedant ab oculis tuis :custodi ea in medio cordis tui :

22.  vita enim sunt invenientibus ea,et universæ carni sanitas.

23.  Omni custodia serva cor tuum,quia ex ipso vita procedit.

24.  Remove a te os pravum,et detrahentia labia sint procul a te.

25.  Oculi tui recta videant,et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.

26.  Dirige semitam pedibus tuis,et omnes viæ tuæ stabilientur.

27.  Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ;averte pedem tuum a malo :vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus :perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt.Ipse autem rectos faciet cursus tuos,itinera autem tua in pace producet.

Read complete chapter Proverbia 4