Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 31:2-10 Vulgata Latina (VULG)

2.  Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ?quid, dilecte votorum meorum ?

3.  Ne dederis mulieribus substantiam tuam,et divitias tuas ad delendos reges.

4.  Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;

5.  et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum,et mutent causam filiorum pauperis.

6.  Date siceram mœrentibus,et vinum his qui amaro sunt animo.

7.  Bibant, et obliviscantur egestatis suæ,et doloris sui non recordentur amplius.

8.  Aperi os tuum muto,et causis omnium filiorum qui pertranseunt.

9.  Aperi os tuum, decerne quod justum est,et judica inopem et pauperem.

10.  Mulierem fortem quis inveniet ?procul et de ultimis finibus pretium ejus.

Read complete chapter Proverbia 31