Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 31:17-31 Vulgata Latina (VULG)

17.  Accinxit fortitudine lumbos suos,et roboravit brachium suum.

18.  Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;non extinguetur in nocte lucerna ejus.

19.  Manum suam misit ad fortia,et digiti ejus apprehenderunt fusum.

20.  Manum suam aperuit inopi,et palmas suas extendit ad pauperem.

21.  Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ;omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

22.  Stragulatam vestem fecit sibi ;byssus et purpura indumentum ejus.

23.  Nobilis in portis vir ejus,quando sederit cum senatoribus terræ.

24.  Sindonem fecit, et vendidit,et cingulum tradidit Chananæo.

25.  Fortitudo et decor indumentum ejus,et ridebit in die novissimo.

26.  Os suum aperuit sapientiæ,et lex clementiæ in lingua ejus.

27.  Consideravit semitas domus suæ,et panem otiosa non comedit.

28.  Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ;vir ejus, et laudavit eam.

29.  Multæ filiæ congregaverunt divitias ;tu supergressa es universas.

30.  Fallax gratia, et vana est pulchritudo :mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

31.  Date ei de fructu manuum suarum,et laudent eam in portis opera ejus.

Read complete chapter Proverbia 31