Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 31:15-26 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et de nocte surrexit,deditque prædam domesticis suis,et cibaria ancillis suis.

16.  Consideravit agrum, et emit eum ;de fructu manuum suarum plantavit vineam.

17.  Accinxit fortitudine lumbos suos,et roboravit brachium suum.

18.  Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;non extinguetur in nocte lucerna ejus.

19.  Manum suam misit ad fortia,et digiti ejus apprehenderunt fusum.

20.  Manum suam aperuit inopi,et palmas suas extendit ad pauperem.

21.  Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ;omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

22.  Stragulatam vestem fecit sibi ;byssus et purpura indumentum ejus.

23.  Nobilis in portis vir ejus,quando sederit cum senatoribus terræ.

24.  Sindonem fecit, et vendidit,et cingulum tradidit Chananæo.

25.  Fortitudo et decor indumentum ejus,et ridebit in die novissimo.

26.  Os suum aperuit sapientiæ,et lex clementiæ in lingua ejus.

Read complete chapter Proverbia 31