Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 31:11-23 Vulgata Latina (VULG)

11.  Confidit in ea cor viri sui,et spoliis non indigebit.

12.  Reddet ei bonum, et non malum,omnibus diebus vitæ suæ.

13.  Quæsivit lanam et linum,et operata est consilia manuum suarum.

14.  Facta est quasi navis institoris,de longe portans panem suum.

15.  Et de nocte surrexit,deditque prædam domesticis suis,et cibaria ancillis suis.

16.  Consideravit agrum, et emit eum ;de fructu manuum suarum plantavit vineam.

17.  Accinxit fortitudine lumbos suos,et roboravit brachium suum.

18.  Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;non extinguetur in nocte lucerna ejus.

19.  Manum suam misit ad fortia,et digiti ejus apprehenderunt fusum.

20.  Manum suam aperuit inopi,et palmas suas extendit ad pauperem.

21.  Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ;omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

22.  Stragulatam vestem fecit sibi ;byssus et purpura indumentum ejus.

23.  Nobilis in portis vir ejus,quando sederit cum senatoribus terræ.

Read complete chapter Proverbia 31