Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 30:6-16 Vulgata Latina (VULG)

6.  Ne addas quidquam verbis illius,et arguaris, inveniarisque mendax.

7.  Duo rogavi te :ne deneges mihi antequam moriar :

8.  vanitatem et verba mendacia longe fac a me ;mendicitatem et divitias ne dederis mihi :tribue tantum victui meo necessaria,

9.  ne forte satiatus illiciar ad negandum,et dicam : Quis est Dominus ?aut egestate compulsus, furer,et perjurem nomen Dei mei.

10.  Ne accuses servum ad dominum suum,ne forte maledicat tibi, et corruas.

11.  Generatio quæ patri suo maledicit,et quæ matri suæ non benedicit ;

12.  generatio quæ sibi munda videtur,et tamen non est lota a sordibus suis ;

13.  generatio cujus excelsi sunt oculi,et palpebræ ejus in alta surrectæ ;

14.  generatio quæ pro dentibus gladios habet,et commandit molaribus suis,ut comedat inopes de terra,et pauperes ex hominibus.

15.  Sanguisugæ duæ sunt filiæ,dicentes : Affer, affer.Tria sunt insaturabilia,et quartum quod numquam dicit : Sufficit.

16.  Infernus, et os vulvæ,et terra quæ non satiatur aqua :ignis vero numquam dicit : Sufficit.

Read complete chapter Proverbia 30