Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 30:19-33 Vulgata Latina (VULG)

19.  viam aquilæ in cælo,viam colubri super petram,viam navis in medio mari,et viam viri in adolescentia.

20.  Talis est et via mulieris adulteræ,quæ comedit, et tergens os suumdicit : Non sum operata malum.

21.  Per tria movetur terra,et quartum non potest sustinere :

22.  per servum, cum regnaverit ;per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;

23.  per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ;et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.

24.  Quatuor sunt minima terræ,et ipsa sunt sapientiora sapientibus :

25.  formicæ, populus infirmus,qui præparat in messe cibum sibi ;

26.  lepusculus, plebs invalida,qui collocat in petra cubile suum ;

27.  regem locusta non habet,et egreditur universa per turmas suas ;

28.  stellio manibus nititur,et moratur in ædibus regis.

29.  Tria sunt quæ bene gradiuntur,et quartum quod incedit feliciter :

30.  leo, fortissimus bestiarum,ad nullius pavebit occursum ;

31.  gallus succinctus lumbos ;et aries ; nec est rex, qui resistat ei.

32.  Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ;si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.

33.  Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ;et qui vehementer emungit elicit sanguinem ;et qui provocat iras producit discordias.

Read complete chapter Proverbia 30