Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 30:10-24 Vulgata Latina (VULG)

10.  Ne accuses servum ad dominum suum,ne forte maledicat tibi, et corruas.

11.  Generatio quæ patri suo maledicit,et quæ matri suæ non benedicit ;

12.  generatio quæ sibi munda videtur,et tamen non est lota a sordibus suis ;

13.  generatio cujus excelsi sunt oculi,et palpebræ ejus in alta surrectæ ;

14.  generatio quæ pro dentibus gladios habet,et commandit molaribus suis,ut comedat inopes de terra,et pauperes ex hominibus.

15.  Sanguisugæ duæ sunt filiæ,dicentes : Affer, affer.Tria sunt insaturabilia,et quartum quod numquam dicit : Sufficit.

16.  Infernus, et os vulvæ,et terra quæ non satiatur aqua :ignis vero numquam dicit : Sufficit.

17.  Oculum qui subsannat patrem,et qui despicit partum matris suæ,effodiant eum corvi de torrentibus,et comedant eum filii aquilæ !

18.  Tria sunt difficilia mihi,et quartum penitus ignoro :

19.  viam aquilæ in cælo,viam colubri super petram,viam navis in medio mari,et viam viri in adolescentia.

20.  Talis est et via mulieris adulteræ,quæ comedit, et tergens os suumdicit : Non sum operata malum.

21.  Per tria movetur terra,et quartum non potest sustinere :

22.  per servum, cum regnaverit ;per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;

23.  per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ;et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.

24.  Quatuor sunt minima terræ,et ipsa sunt sapientiora sapientibus :

Read complete chapter Proverbia 30