10. Ne accuses servum ad dominum suum,ne forte maledicat tibi, et corruas.
11. Generatio quæ patri suo maledicit,et quæ matri suæ non benedicit ;
12. generatio quæ sibi munda videtur,et tamen non est lota a sordibus suis ;
13. generatio cujus excelsi sunt oculi,et palpebræ ejus in alta surrectæ ;
14. generatio quæ pro dentibus gladios habet,et commandit molaribus suis,ut comedat inopes de terra,et pauperes ex hominibus.
15. Sanguisugæ duæ sunt filiæ,dicentes : Affer, affer.Tria sunt insaturabilia,et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
16. Infernus, et os vulvæ,et terra quæ non satiatur aqua :ignis vero numquam dicit : Sufficit.
17. Oculum qui subsannat patrem,et qui despicit partum matris suæ,effodiant eum corvi de torrentibus,et comedant eum filii aquilæ !