Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 3:9-27 Vulgata Latina (VULG)

9.  Honora Dominum de tua substantia,et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :

10.  et implebuntur horrea tua saturitate,et vino torcularia tua redundabunt.

11.  Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias,nec deficias cum ab eo corriperis :

12.  quem enim diligit Dominus, corripit,et quasi pater in filio complacet sibi.

13.  Beatus homo qui invenit sapientiam,et qui affluit prudentia.

14.  Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti,et auri primi et purissimi fructus ejus.

15.  Pretiosior est cunctis opibus,et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.

16.  Longitudo dierum in dextera ejus,et in sinistra illius divitiæ et gloria.

17.  Viæ ejus viæ pulchræ,et omnes semitæ illius pacificæ.

18.  Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam,et qui tenuerit eam beatus.

19.  Dominus sapientia fundavit terram ;stabilivit cælos prudentia.

20.  Sapientia illius eruperunt abyssi,et nubes rore concrescunt.

21.  Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis.Custodi legem atque consilium,

22.  et erit vita animæ tuæ,et gratia faucibus tuis.

23.  Tunc ambulabis fiducialiter in via tua,et pes tuus non impinget.

24.  Si dormieris, non timebis ;quiesces, et suavis erit somnus tuus.

25.  Ne paveas repentino terrore,et irruentes tibi potentias impiorum.

26.  Dominus enim erit in latere tuo,et custodiet pedem tuum, ne capiaris.

27.  Noli prohibere benefacere eum qui potest :si vales, et ipse benefac.

Read complete chapter Proverbia 3