Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 3:30-35 Vulgata Latina (VULG)

30.  Ne contendas adversus hominem frustra,cum ipse tibi nihil mali fecerit.

31.  Ne æmuleris hominem injustum,nec imiteris vias ejus :

32.  quia abominatio Domini est omnis illusor,et cum simplicibus sermocinatio ejus.

33.  Egestas a Domino in domo impii ;habitacula autem justorum benedicentur.

34.  Ipse deludet illusores,et mansuetis dabit gratiam.

35.  Gloriam sapientes possidebunt ;stultorum exaltatio ignominia.

Read complete chapter Proverbia 3