Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 3:22-34 Vulgata Latina (VULG)

22.  et erit vita animæ tuæ,et gratia faucibus tuis.

23.  Tunc ambulabis fiducialiter in via tua,et pes tuus non impinget.

24.  Si dormieris, non timebis ;quiesces, et suavis erit somnus tuus.

25.  Ne paveas repentino terrore,et irruentes tibi potentias impiorum.

26.  Dominus enim erit in latere tuo,et custodiet pedem tuum, ne capiaris.

27.  Noli prohibere benefacere eum qui potest :si vales, et ipse benefac.

28.  Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi :cum statim possis dare.

29.  Ne moliaris amico tuo malum,cum ille in te habeat fiduciam.

30.  Ne contendas adversus hominem frustra,cum ipse tibi nihil mali fecerit.

31.  Ne æmuleris hominem injustum,nec imiteris vias ejus :

32.  quia abominatio Domini est omnis illusor,et cum simplicibus sermocinatio ejus.

33.  Egestas a Domino in domo impii ;habitacula autem justorum benedicentur.

34.  Ipse deludet illusores,et mansuetis dabit gratiam.

Read complete chapter Proverbia 3