Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 3:16-31 Vulgata Latina (VULG)

16.  Longitudo dierum in dextera ejus,et in sinistra illius divitiæ et gloria.

17.  Viæ ejus viæ pulchræ,et omnes semitæ illius pacificæ.

18.  Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam,et qui tenuerit eam beatus.

19.  Dominus sapientia fundavit terram ;stabilivit cælos prudentia.

20.  Sapientia illius eruperunt abyssi,et nubes rore concrescunt.

21.  Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis.Custodi legem atque consilium,

22.  et erit vita animæ tuæ,et gratia faucibus tuis.

23.  Tunc ambulabis fiducialiter in via tua,et pes tuus non impinget.

24.  Si dormieris, non timebis ;quiesces, et suavis erit somnus tuus.

25.  Ne paveas repentino terrore,et irruentes tibi potentias impiorum.

26.  Dominus enim erit in latere tuo,et custodiet pedem tuum, ne capiaris.

27.  Noli prohibere benefacere eum qui potest :si vales, et ipse benefac.

28.  Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi :cum statim possis dare.

29.  Ne moliaris amico tuo malum,cum ille in te habeat fiduciam.

30.  Ne contendas adversus hominem frustra,cum ipse tibi nihil mali fecerit.

31.  Ne æmuleris hominem injustum,nec imiteris vias ejus :

Read complete chapter Proverbia 3