Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 29:6-21 Vulgata Latina (VULG)

6.  Peccantem virum iniquum involvet laqueus,et justus laudabit atque gaudebit.

7.  Novit justus causam pauperum ;impius ignorat scientiam.

8.  Homines pestilentes dissipant civitatem ;sapientes vero avertunt furorem.

9.  Vir sapiens si cum stulto contenderit,sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

10.  Viri sanguinum oderunt simplicem ;justi autem quærunt animam ejus.

11.  Totum spiritum suum profert stultus ;sapiens differt, et reservat in posterum.

12.  Princeps qui libenter audit verba mendacii,omnes ministros habet impios.

13.  Pauper et creditor obviaverunt sibi :utriusque illuminator est Dominus.

14.  Rex qui judicat in veritate pauperes,thronus ejus in æternum firmabitur.

15.  Virga atque correptio tribuit sapientiam ;puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

16.  In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,et justi ruinas eorum videbunt.

17.  Erudi filium tuum, et refrigerabit te,et dabit delicias animæ tuæ.

18.  Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;qui vero custodit legem beatus est.

19.  Servus verbis non potest erudiri,quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.

20.  Vidisti hominem velocem ad loquendum ?stultitia magis speranda est quam illius correptio.

21.  Qui delicate a pueritia nutrit servum suumpostea sentiet eum contumacem.

Read complete chapter Proverbia 29