Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 29:17-24 Vulgata Latina (VULG)

17.  Erudi filium tuum, et refrigerabit te,et dabit delicias animæ tuæ.

18.  Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;qui vero custodit legem beatus est.

19.  Servus verbis non potest erudiri,quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.

20.  Vidisti hominem velocem ad loquendum ?stultitia magis speranda est quam illius correptio.

21.  Qui delicate a pueritia nutrit servum suumpostea sentiet eum contumacem.

22.  Vir iracundus provocat rixas,et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.

23.  Superbum sequitur humilitas,et humilem spiritu suscipiet gloria.

24.  Qui cum fure participat odit animam suam ;adjurantem audit, et non indicat.

Read complete chapter Proverbia 29