Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 29:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Viro qui corripientem dura cervice contemnit,repentinus ei superveniet interitus,et eum sanitas non sequetur.

2.  In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ;cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

3.  Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ;qui autem nutrit scorta perdet substantiam.

4.  Rex justus erigit terram ;vir avarus destruet eam.

5.  Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suorete expandit gressibus ejus.

6.  Peccantem virum iniquum involvet laqueus,et justus laudabit atque gaudebit.

7.  Novit justus causam pauperum ;impius ignorat scientiam.

8.  Homines pestilentes dissipant civitatem ;sapientes vero avertunt furorem.

9.  Vir sapiens si cum stulto contenderit,sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

Read complete chapter Proverbia 29