Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 28:3-17 Vulgata Latina (VULG)

3.  Vir pauper calumnians pauperessimilis est imbri vehementi in quo paratur fames.

4.  Qui derelinquunt legem laudant impium ;qui custodiunt, succenduntur contra eum.

5.  Viri mali non cogitant judicium ;qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.

6.  Melior est pauper ambulans in simplicitate suaquam dives in pravis itineribus.

7.  Qui custodit legem filius sapiens est ;qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.

8.  Qui coacervat divitias usuris et fœnore,liberali in pauperes congregat eas.

9.  Qui declinat aures suas ne audiat legem,oratio ejus erit execrabilis.

10.  Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet,et simplices possidebunt bona ejus.

11.  Sapiens sibi videtur vir dives ;pauper autem prudens scrutabitur eum.

12.  In exsultatione justorum multa gloria est ;regnantibus impiis, ruinæ hominum.

13.  Qui abscondit scelera sua non dirigetur ;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

14.  Beatus homo qui semper est pavidus ;qui vero mentis est duræ corruet in malum.

15.  Leo rugiens et ursus esuriens,princeps impius super populum pauperem.

16.  Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ;qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.

17.  Hominem qui calumniatur animæ sanguinem,si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.

Read complete chapter Proverbia 28