Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 28:23-28 Vulgata Latina (VULG)

23.  Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum,magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.

24.  Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre,et dicit hoc non esse peccatum,particeps homicidæ est.

25.  Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ;qui vero sperat in Domino sanabitur.

26.  Qui confidit in corde suo stultus est ;qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

27.  Qui dat pauperi non indigebit ;qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.

28.  Cum surrexerint impii, abscondentur homines ;cum illi perierint, multiplicabuntur justi.

Read complete chapter Proverbia 28