Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 25:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  Sicut frigus nivis in die messis,ita legatus fidelis ei qui misit eum :animam ipsius requiescere facit.

14.  Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes,vir gloriosus et promissa non complens.

15.  Patientia lenietur princeps,et lingua mollis confringet duritiam.

16.  Mel invenisti : comede quod sufficit tibi,ne forte satiatus evomas illud.

17.  Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,nequando satiatus oderit te.

18.  Jaculum, et gladius, et sagitta acuta,homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

19.  Dens putridus, et pes lassus,qui sperat super infideli in die angustiæ,

20.  et amittit pallium in die frigoris.Acetum in nitro,qui cantat carmina cordi pessimo.Sicut tinea vestimento, et vermis ligno,ita tristitia viri nocet cordi.

21.  Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ;si sitierit, da ei aquam bibere :

22.  prunas enim congregabis super caput ejus,et Dominus reddet tibi.

23.  Ventus aquilo dissipat pluvias,et facies tristis linguam detrahentem.

24.  Melius est sedere in angulo domatisquam cum muliere litigiosa et in domo communi.

25.  Aqua frigida animæ sitienti,et nuntius bonus de terra longinqua.

Read complete chapter Proverbia 25