Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 23:5-16 Vulgata Latina (VULG)

5.  Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.

6.  Ne comedas cum homine invido,et ne desideres cibos ejus :

7.  quoniam in similitudinem arioli et conjectorisæstimat quod ignorat.Comede et bibe, dicet tibi ;et mens ejus non est tecum.

8.  Cibos quos comederas evomes,et perdes pulchros sermones tuos.

9.  In auribus insipientium ne loquaris,qui despicient doctrinam eloquii tui.

10.  Ne attingas parvulorum terminos,et agrum pupillorum ne introëas :

11.  propinquus enim illorum fortis est,et ipse judicabit contra te causam illorum.

12.  Ingrediatur ad doctrinam cor tuum,et aures tuæ ad verba scientiæ.

13.  Noli subtrahere a puero disciplinam :si enim percusseris eum virga, non morietur.

14.  Tu virga percuties eum,et animam ejus de inferno liberabis.

15.  Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,gaudebit tecum cor meum :

16.  et exsultabunt renes mei,cum locuta fuerint rectum labia tua.

Read complete chapter Proverbia 23