Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 23:18-28 Vulgata Latina (VULG)

18.  quia habebis spem in novissimo,et præstolatio tua non auferetur.

19.  Audi, fili mi, et esto sapiens,et dirige in via animum tuum.

20.  Noli esse in conviviis potatorum,nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :

21.  quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur,et vestietur pannis dormitatio.

22.  Audi patrem tuum, qui genuit te,et ne contemnas cum senuerit mater tua.

23.  Veritatem eme, et noli vendere sapientiam,et doctrinam, et intelligentiam.

24.  Exsultat gaudio pater justi ;qui sapientem genuit, lætabitur in eo.

25.  Gaudeat pater tuus et mater tua,et exsultet quæ genuit te.

26.  Præbe, fili mi, cor tuum mihi,et oculi tui vias meas custodiant.

27.  Fovea enim profunda est meretrix,et puteus angustus aliena.

28.  Insidiatur in via quasi latro,et quos incautos viderit, interficiet.

Read complete chapter Proverbia 23