23. quia judicabit Dominus causam ejus,et configet eos qui confixerunt animam ejus.
24. Noli esse amicus homini iracundo,neque ambules cum viro furioso :
25. ne forte discas semitas ejus,et sumas scandalum animæ tuæ.
26. Noli esse cum his qui defigunt manus suas,et qui vades se offerunt pro debitis :
27. si enim non habes unde restituas,quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ?
28. Ne transgrediaris terminos antiquos,quos posuerunt patres tui.