Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 22:16-27 Vulgata Latina (VULG)

16.  Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas,dabit ipse ditiori, et egebit.

17.  Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium :appone autem cor ad doctrinam meam,

18.  quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo,et redundabit in labiis tuis :

19.  ut sit in Domino fiducia tua,unde et ostendi eam tibi hodie.

20.  Ecce descripsi eam tibi tripliciter,in cogitationibus et scientia :

21.  ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis,respondere ex his illis qui miserunt te.

22.  Non facias violentiam pauperi quia pauper est,neque conteras egenum in porta :

23.  quia judicabit Dominus causam ejus,et configet eos qui confixerunt animam ejus.

24.  Noli esse amicus homini iracundo,neque ambules cum viro furioso :

25.  ne forte discas semitas ejus,et sumas scandalum animæ tuæ.

26.  Noli esse cum his qui defigunt manus suas,et qui vades se offerunt pro debitis :

27.  si enim non habes unde restituas,quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ?

Read complete chapter Proverbia 22