Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 22:14-25 Vulgata Latina (VULG)

14.  Fovea profunda os alienæ :cui iratus est Dominus, incidet in eam.

15.  Stultitia colligata est in corde pueri,et virga disciplinæ fugabit eam.

16.  Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas,dabit ipse ditiori, et egebit.

17.  Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium :appone autem cor ad doctrinam meam,

18.  quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo,et redundabit in labiis tuis :

19.  ut sit in Domino fiducia tua,unde et ostendi eam tibi hodie.

20.  Ecce descripsi eam tibi tripliciter,in cogitationibus et scientia :

21.  ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis,respondere ex his illis qui miserunt te.

22.  Non facias violentiam pauperi quia pauper est,neque conteras egenum in porta :

23.  quia judicabit Dominus causam ejus,et configet eos qui confixerunt animam ejus.

24.  Noli esse amicus homini iracundo,neque ambules cum viro furioso :

25.  ne forte discas semitas ejus,et sumas scandalum animæ tuæ.

Read complete chapter Proverbia 22