Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 21:19-31 Vulgata Latina (VULG)

19.  Melius est habitare in terra desertaquam cum muliere rixosa et iracunda.

20.  Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi :et imprudens homo dissipabit illud.

21.  Qui sequitur justitiam et misericordiaminveniet vitam, justitiam, et gloriam.

22.  Civitatem fortium ascendit sapiens,et destruxit robur fiduciæ ejus.

23.  Qui custodit os suum et linguam suamcustodit ab angustiis animam suam.

24.  Superbus et arrogans vocatur indoctus,qui in ira operatur superbiam.

25.  Desideria occidunt pigrum :noluerunt enim quidquam manus ejus operari.

26.  Tota die concupiscit et desiderat ;qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.

27.  Hostiæ impiorum abominabiles,quia offeruntur ex scelere.

28.  Testis mendax peribit ;vir obediens loquetur victoriam.

29.  Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ;qui autem rectus est corrigit viam suam.

30.  Non est sapientia, non est prudentia,non est consilium contra Dominum.

31.  Equus paratur ad diem belli ;Dominus autem salutem tribuit.

Read complete chapter Proverbia 21