Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 21:17-28 Vulgata Latina (VULG)

17.  Qui diligit epulas in egestate erit ;qui amat vinum et pinguia non ditabitur.

18.  Pro justo datur impius,et pro rectis iniquus.

19.  Melius est habitare in terra desertaquam cum muliere rixosa et iracunda.

20.  Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi :et imprudens homo dissipabit illud.

21.  Qui sequitur justitiam et misericordiaminveniet vitam, justitiam, et gloriam.

22.  Civitatem fortium ascendit sapiens,et destruxit robur fiduciæ ejus.

23.  Qui custodit os suum et linguam suamcustodit ab angustiis animam suam.

24.  Superbus et arrogans vocatur indoctus,qui in ira operatur superbiam.

25.  Desideria occidunt pigrum :noluerunt enim quidquam manus ejus operari.

26.  Tota die concupiscit et desiderat ;qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.

27.  Hostiæ impiorum abominabiles,quia offeruntur ex scelere.

28.  Testis mendax peribit ;vir obediens loquetur victoriam.

Read complete chapter Proverbia 21