Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 20:5-17 Vulgata Latina (VULG)

5.  Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;sed homo sapiens exhauriet illud.

6.  Multi homines misericordes vocantur ;virum autem fidelem quis inveniet ?

7.  Justus qui ambulat in simplicitate suabeatos post se filios derelinquet.

8.  Rex qui sedet in solio judiciidissipat omne malum intuitu suo.

9.  Quis potest dicere : Mundum est cor meum ;purus sum a peccato ?

10.  Pondus et pondus, mensura et mensura :utrumque abominabile est apud Deum.

11.  Ex studiis suis intelligitur puer,si munda et recta sint opera ejus.

12.  Aurem audientem, et oculum videntem :Dominus fecit utrumque.

13.  Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat :aperi oculos tuos, et saturare panibus.

14.  Malum est, malum est, dicit omnis emptor ;et cum recesserit, tunc gloriabitur.

15.  Est aurum et multitudo gemmarum,et vas pretiosum labia scientiæ.

16.  Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,et pro extraneis aufer pignus ab eo.

17.  Suavis est homini panis mendacii,et postea implebitur os ejus calculo.

Read complete chapter Proverbia 20