Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 20:20-29 Vulgata Latina (VULG)

20.  Qui maledicit patri suo et matri,extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :

21.  hæreditas ad quam festinatur in principio,in novissimo benedictione carebit.

22.  Ne dicas : Reddam malum :exspecta Dominum, et liberabit te.

23.  Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;statera dolosa non est bona.

24.  A Domino diriguntur gressus viri :quis autem hominum intelligere potest viam suam ?

25.  Ruina est homini devorare sanctos,et post vota retractare.

26.  Dissipat impios rex sapiens,et incurvat super eos fornicem.

27.  Lucerna Domini spiraculum hominis,quæ investigat omnia secreta ventris.

28.  Misericordia et veritas custodiunt regem,et roboratur clementia thronus ejus.

29.  Exsultatio juvenum fortitudo eorum,et dignitas senum canities.

Read complete chapter Proverbia 20