Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 20:14-24 Vulgata Latina (VULG)

14.  Malum est, malum est, dicit omnis emptor ;et cum recesserit, tunc gloriabitur.

15.  Est aurum et multitudo gemmarum,et vas pretiosum labia scientiæ.

16.  Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,et pro extraneis aufer pignus ab eo.

17.  Suavis est homini panis mendacii,et postea implebitur os ejus calculo.

18.  Cogitationes consiliis roborantur,et gubernaculis tractanda sunt bella.

19.  Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,et dilatat labia sua, ne commiscearis.

20.  Qui maledicit patri suo et matri,extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :

21.  hæreditas ad quam festinatur in principio,in novissimo benedictione carebit.

22.  Ne dicas : Reddam malum :exspecta Dominum, et liberabit te.

23.  Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;statera dolosa non est bona.

24.  A Domino diriguntur gressus viri :quis autem hominum intelligere potest viam suam ?

Read complete chapter Proverbia 20