Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 2:14-22 Vulgata Latina (VULG)

14.  qui lætantur cum malefecerint,et exsultant in rebus pessimis ;

15.  quorum viæ perversæ sunt,et infames gressus eorum.

16.  Ut eruaris a muliere aliena,et ab extranea quæ mollit sermones suos,

17.  et relinquit ducem pubertatis suæ,

18.  et pacti Dei sui oblita est.Inclinata est enim ad mortem domus ejus,et ad inferos semitæ ipsius.

19.  Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,nec apprehendent semitas vitæ.

20.  Ut ambules in via bona,et calles justorum custodias :

21.  qui enim recti sunt habitabunt in terra,et simplices permanebunt in ea ;

22.  impii vero de terra perdentur,et qui inique agunt auferentur ex ea.

Read complete chapter Proverbia 2