Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 2:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fili mi, si susceperis sermones meos,et mandata mea absconderis penes te :

2.  ut audiat sapientiam auris tua,inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.

3.  Si enim sapientiam invocaveris,et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;

4.  si quæsieris eam quasi pecuniam,et sicut thesauros effoderis illam :

5.  tunc intelliges timorem Domini,et scientiam Dei invenies,

6.  quia Dominus dat sapientiam,et ex ore ejus prudentia et scientia.

Read complete chapter Proverbia 2