Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 2:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fili mi, si susceperis sermones meos,et mandata mea absconderis penes te :

2.  ut audiat sapientiam auris tua,inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.

3.  Si enim sapientiam invocaveris,et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;

4.  si quæsieris eam quasi pecuniam,et sicut thesauros effoderis illam :

5.  tunc intelliges timorem Domini,et scientiam Dei invenies,

6.  quia Dominus dat sapientiam,et ex ore ejus prudentia et scientia.

7.  Custodiet rectorum salutem,et proteget gradientes simpliciter,

8.  servans semitas justitiæ,et vias sanctorum custodiens.

9.  Tunc intelliges justitiam, et judicium,et æquitatem, et omnem semitam bonam.

10.  Si intraverit sapientia cor tuum,et scientia animæ tuæ placuerit,

Read complete chapter Proverbia 2