Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 19:6-25 Vulgata Latina (VULG)

6.  Multi colunt personam potentis,et amici sunt dona tribuentis.

7.  Fratres hominis pauperis oderunt eum ;insuper et amici procul recesserunt ab eo.Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;

8.  qui autem possessor est mentis diligit animam suam,et custos prudentiæ inveniet bona.

9.  Falsus testis non erit impunitus,et qui loquitur mendacia peribit.

10.  Non decent stultum deliciæ,nec servum dominari principibus.

11.  Doctrina viri per patientiam noscitur,et gloria ejus est iniqua prætergredi.

12.  Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.

13.  Dolor patris filius stultus,et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.

14.  Domus et divitiæ dantur a parentibus ;a Domino autem proprie uxor prudens.

15.  Pigredo immittit soporem,et anima dissoluta esuriet.

16.  Qui custodit mandatum custodit animam suam ;qui autem negligit viam suam mortificabitur.

17.  Fœneratur Domino qui miseretur pauperis,et vicissitudinem suam reddet ei.

18.  Erudi filium tuum ; ne desperes :ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.

19.  Qui impatiens est sustinebit damnum,et cum rapuerit, aliud apponet.

20.  Audi consilium, et suscipe disciplinam,ut sis sapiens in novissimis tuis.

21.  Multæ cogitationes in corde viri ;voluntas autem Domini permanebit.

22.  Homo indigens misericors est,et melior est pauper quam vir mendax.

23.  Timor Domini ad vitam,et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.

24.  Abscondit piger manum suam sub ascella,nec ad os suum applicat eam.

25.  Pestilente flagellato stultus sapientior erit ;si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.

Read complete chapter Proverbia 19