Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 19:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Melior est pauper qui ambulat in simplicitate suaquam dives torquens labia sua, et insipiens.

2.  Ubi non est scientia animæ, non est bonum,et qui festinus est pedibus offendet.

3.  Stultitia hominis supplantat gressus ejus,et contra Deum fervet animo suo.

4.  Divitiæ addunt amicos plurimos ;a paupere autem et hi quos habuit separantur.

5.  Testis falsus non erit impunitus,et qui mendacia loquitur non effugiet.

6.  Multi colunt personam potentis,et amici sunt dona tribuentis.

7.  Fratres hominis pauperis oderunt eum ;insuper et amici procul recesserunt ab eo.Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;

8.  qui autem possessor est mentis diligit animam suam,et custos prudentiæ inveniet bona.

9.  Falsus testis non erit impunitus,et qui loquitur mendacia peribit.

10.  Non decent stultum deliciæ,nec servum dominari principibus.

11.  Doctrina viri per patientiam noscitur,et gloria ejus est iniqua prætergredi.

Read complete chapter Proverbia 19