Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 18:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Qui prius respondet quam audiat,stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.

14.  Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ;spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?

15.  Cor prudens possidebit scientiam,et auris sapientium quærit doctrinam.

16.  Donum hominis dilatat viam ejus,et ante principes spatium ei facit.

17.  Justus prior est accusator sui :venit amicus ejus, et investigabit eum.

18.  Contradictiones comprimit sors,et inter potentes quoque dijudicat.

19.  Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma,et judicia quasi vectes urbium.

20.  De fructu oris viri replebitur venter ejus,et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.

21.  Mors et vita in manu linguæ ;qui diligunt eam comedent fructus ejus.

22.  Qui invenit mulierem bonam invenit bonum,et hauriet jucunditatem a Domino.Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ;qui autem tenet adulteram stultus est et impius.

Read complete chapter Proverbia 18