Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 17:3-13 Vulgata Latina (VULG)

3.  Sicut igne probatur argentum et aurum camino,ita corda probat Dominus.

4.  Malus obedit linguæ iniquæ,et fallax obtemperat labiis mendacibus.

5.  Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus,et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.

6.  Corona senum filii filiorum,et gloria filiorum patres eorum.

7.  Non decent stultum verba composita,nec principem labium mentiens.

8.  Gemma gratissima exspectatio præstolantis ;quocumque se vertit, prudenter intelligit.

9.  Qui celat delictum quærit amicitias ;qui altero sermone repetit, separat fœderatos.

10.  Plus proficit correptio apud prudentem,quam centum plagæ apud stultum.

11.  Semper jurgia quærit malus :angelus autem crudelis mittetur contra eum.

12.  Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus,quam fatuo confidenti in stultitia sua.

13.  Qui reddit mala pro bonis,non recedet malum de domo ejus.

Read complete chapter Proverbia 17