Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 16:7-21 Vulgata Latina (VULG)

7.  Cum placuerint Domino viæ hominis,inimicos quoque ejus convertet ad pacem.

8.  Melius est parum cum justitiaquam multi fructus cum iniquitate.

9.  Cor hominis disponit viam suam,sed Domini est dirigere gressus ejus.

10.  Divinatio in labiis regis ;in judicio non errabit os ejus.

11.  Pondus et statera judicia Domini sunt,et opera ejus omnes lapides sacculi.

12.  Abominabiles regi qui agunt impie,quoniam justitia firmatur solium.

13.  Voluntas regum labia justa ;qui recta loquitur diligetur.

14.  Indignatio regis nuntii mortis,et vir sapiens placabit eam.

15.  In hilaritate vultus regis vita,et clementia ejus quasi imber serotinus.

16.  Posside sapientiam, quia auro melior est,et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

17.  Semita justorum declinat mala ;custos animæ suæ servat viam suam.

18.  Contritionem præcedit superbia,et ante ruinam exaltatur spiritus.

19.  Melius est humiliari cum mitibusquam dividere spolia cum superbis.

20.  Eruditus in verbo reperiet bona,et qui sperat in Domino beatus est.

21.  Qui sapiens est corde appellabitur prudens,et qui dulcis eloquio majora percipiet.

Read complete chapter Proverbia 16