Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 16:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hominis est animam præparare,et Domini gubernare linguam.

2.  Omnes viæ hominis patent oculis ejus ;spirituum ponderator est Dominus.

3.  Revela Domino opera tua,et dirigentur cogitationes tuæ.

4.  Universa propter semetipsum operatus est Dominus ;impium quoque ad diem malum.

5.  Abominatio Domini est omnis arrogans ;etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens.Initium viæ bonæ facere justitiam ;accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.

6.  Misericordia et veritate redimitur iniquitas,et in timore Domini declinatur a malo.

7.  Cum placuerint Domino viæ hominis,inimicos quoque ejus convertet ad pacem.

Read complete chapter Proverbia 16