Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 14:18-30 Vulgata Latina (VULG)

18.  Possidebunt parvuli stultitiam,et exspectabunt astuti scientiam.

19.  Jacebunt mali ante bonos,et impii ante portas justorum.

20.  Etiam proximo suo pauper odiosus erit :amici vero divitum multi.

21.  Qui despicit proximum suum peccat ;qui autem miseretur pauperis beatus erit.Qui credit in Domino misericordiam diligit.

22.  Errant qui operantur malum ;misericordia et veritas præparant bona.

23.  In omni opere erit abundantia ;ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

24.  Corona sapientium divitiæ eorum ;fatuitas stultorum imprudentia.

25.  Liberat animas testis fidelis,et profert mendacia versipellis.

26.  In timore Domini fiducia fortitudinis,et filiis ejus erit spes.

27.  Timor Domini fons vitæ,ut declinent a ruina mortis.

28.  In multitudine populi dignitas regis,et in paucitate plebis ignominia principis.

29.  Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

30.  Vita carnium sanitas cordis ;putredo ossium invidia.

Read complete chapter Proverbia 14