Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 14:17-33 Vulgata Latina (VULG)

17.  Impatiens operabitur stultitiam,et vir versutus odiosus est.

18.  Possidebunt parvuli stultitiam,et exspectabunt astuti scientiam.

19.  Jacebunt mali ante bonos,et impii ante portas justorum.

20.  Etiam proximo suo pauper odiosus erit :amici vero divitum multi.

21.  Qui despicit proximum suum peccat ;qui autem miseretur pauperis beatus erit.Qui credit in Domino misericordiam diligit.

22.  Errant qui operantur malum ;misericordia et veritas præparant bona.

23.  In omni opere erit abundantia ;ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

24.  Corona sapientium divitiæ eorum ;fatuitas stultorum imprudentia.

25.  Liberat animas testis fidelis,et profert mendacia versipellis.

26.  In timore Domini fiducia fortitudinis,et filiis ejus erit spes.

27.  Timor Domini fons vitæ,ut declinent a ruina mortis.

28.  In multitudine populi dignitas regis,et in paucitate plebis ignominia principis.

29.  Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

30.  Vita carnium sanitas cordis ;putredo ossium invidia.

31.  Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ;honorat autem eum qui miseretur pauperis.

32.  In malitia sua expelletur impius :sperat autem justus in morte sua.

33.  In corde prudentis requiescit sapientia,et indoctos quosque erudiet.

Read complete chapter Proverbia 14