Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 14:13-21 Vulgata Latina (VULG)

13.  Risus dolore miscebitur,et extrema gaudii luctus occupat.

14.  Viis suis replebitur stultus,et super eum erit vir bonus.

15.  Innocens credit omni verbo ;astutus considerat gressus suos.Filio doloso nihil erit boni ;servo autem sapienti prosperi erunt actus,et dirigetur via ejus.

16.  Sapiens timet, et declinat a malo ;stultus transilit, et confidit.

17.  Impatiens operabitur stultitiam,et vir versutus odiosus est.

18.  Possidebunt parvuli stultitiam,et exspectabunt astuti scientiam.

19.  Jacebunt mali ante bonos,et impii ante portas justorum.

20.  Etiam proximo suo pauper odiosus erit :amici vero divitum multi.

21.  Qui despicit proximum suum peccat ;qui autem miseretur pauperis beatus erit.Qui credit in Domino misericordiam diligit.

Read complete chapter Proverbia 14