9. Lux justorum lætificat :lucerna autem impiorum extinguetur.
10. Inter superbos semper jurgia sunt ;qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11. Substantia festinata minuetur ;quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12. Spes quæ differtur affligit animam ;lignum vitæ desiderium veniens.
13. Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ;qui autem timet præceptum, in pace versabitur.Animæ dolosæ errant in peccatis :justi autem misericordes sunt, et miserantur.
14. Lex sapientis fons vitæ,ut declinet a ruina mortis.
15. Doctrina bona dabit gratiam ;in itinere contemptorum vorago.
16. Astutus omnia agit cum consilio ;qui autem fatuus est aperit stultitiam.
17. Nuntius impii cadet in malum ;legatus autem fidelis, sanitas.
18. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ;qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
19. Desiderium si compleatur delectat animam ;detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
20. Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ;amicus stultorum similis efficietur.