Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 13:12-24 Vulgata Latina (VULG)

12.  Spes quæ differtur affligit animam ;lignum vitæ desiderium veniens.

13.  Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ;qui autem timet præceptum, in pace versabitur.Animæ dolosæ errant in peccatis :justi autem misericordes sunt, et miserantur.

14.  Lex sapientis fons vitæ,ut declinet a ruina mortis.

15.  Doctrina bona dabit gratiam ;in itinere contemptorum vorago.

16.  Astutus omnia agit cum consilio ;qui autem fatuus est aperit stultitiam.

17.  Nuntius impii cadet in malum ;legatus autem fidelis, sanitas.

18.  Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ;qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.

19.  Desiderium si compleatur delectat animam ;detestantur stulti eos qui fugiunt mala.

20.  Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ;amicus stultorum similis efficietur.

21.  Peccatores persequitur malum,et justis retribuentur bona.

22.  Bonus reliquit hæredes filios et nepotes,et custoditur justo substantia peccatoris.

23.  Multi cibi in novalibus patrum,et aliis congregantur absque judicio.

24.  Qui parcit virgæ odit filium suum ;qui autem diligit illum instanter erudit.

Read complete chapter Proverbia 13