Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 13:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Filius sapiens doctrina patris ;qui autem illusor est non audit cum arguitur.

2.  De fructu oris sui homo satiabitur bonis :anima autem prævaricatorum iniqua.

3.  Qui custodit os suum custodit animam suam ;qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

4.  Vult et non vult piger ;anima autem operantium impinguabitur.

5.  Verbum mendax justus detestabitur ;impius autem confundit, et confundetur.

6.  Justitia custodit innocentis viam,impietas autem peccatorem supplantat.

7.  Est quasi dives, cum nihil habeat,et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8.  Redemptio animæ viri divitiæ suæ ;qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

9.  Lux justorum lætificat :lucerna autem impiorum extinguetur.

10.  Inter superbos semper jurgia sunt ;qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

11.  Substantia festinata minuetur ;quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

12.  Spes quæ differtur affligit animam ;lignum vitæ desiderium veniens.

Read complete chapter Proverbia 13