Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 10:20-32 Vulgata Latina (VULG)

20.  Argentum electum lingua justi ;cor autem impiorum pro nihilo.

21.  Labia justi erudiunt plurimos ;qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.

22.  Benedictio Domini divites facit,nec sociabitur eis afflictio.

23.  Quasi per risum stultus operatur scelus,sapientia autem est viro prudentia.

24.  Quod timet impius veniet super eum ;desiderium suum justus dabitur.

25.  Quasi tempestas transiens non erit impius ;justus autem quasi fundamentum sempiternum.

26.  Sicut acetum dentibus, et fumus oculis,sic piger his qui miserunt eum.

27.  Timor Domini apponet dies,et anni impiorum breviabuntur.

28.  Exspectatio justorum lætitia,spes autem impiorum peribit.

29.  Fortitudo simplicis via Domini,et pavor his qui operantur malum.

30.  Justus in æternum non commovebitur,impii autem non habitabunt super terram.

31.  Os justi parturiet sapientiam ;lingua pravorum peribit.

32.  Labia justi considerant placita,et os impiorum perversa.

Read complete chapter Proverbia 10