Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 10:10-28 Vulgata Latina (VULG)

10.  Qui annuit oculo dabit dolorem ;et stultus labiis verberabitur.

11.  Vena vitæ os justi,et os impiorum operit iniquitatem.

12.  Odium suscitat rixas,et universa delicta operit caritas.

13.  In labiis sapientis invenitur sapientia,et virga in dorso ejus qui indiget corde.

14.  Sapientes abscondunt scientiam ;os autem stulti confusioni proximum est.

15.  Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ;pavor pauperum egestas eorum.

16.  Opus justi ad vitam,fructus autem impii ad peccatum.

17.  Via vitæ custodienti disciplinam ;qui autem increpationes relinquit, errat.

18.  Abscondunt odium labia mendacia ;qui profert contumeliam, insipiens est.

19.  In multiloquio non deerit peccatum,qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

20.  Argentum electum lingua justi ;cor autem impiorum pro nihilo.

21.  Labia justi erudiunt plurimos ;qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.

22.  Benedictio Domini divites facit,nec sociabitur eis afflictio.

23.  Quasi per risum stultus operatur scelus,sapientia autem est viro prudentia.

24.  Quod timet impius veniet super eum ;desiderium suum justus dabitur.

25.  Quasi tempestas transiens non erit impius ;justus autem quasi fundamentum sempiternum.

26.  Sicut acetum dentibus, et fumus oculis,sic piger his qui miserunt eum.

27.  Timor Domini apponet dies,et anni impiorum breviabuntur.

28.  Exspectatio justorum lætitia,spes autem impiorum peribit.

Read complete chapter Proverbia 10