Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 1:8-23 Vulgata Latina (VULG)

8.  Audi, fili mi, disciplinam patris tui,et ne dimittas legem matris tuæ :

9.  ut addatur gratia capiti tuo,et torques collo tuo.

10.  Fili mi, si te lactaverint peccatores,ne acquiescas eis.

11.  Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ;abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;

12.  deglutiamus eum sicut infernus viventem,et integrum quasi descendentem in lacum ;

13.  omnem pretiosam substantiam reperiemus ;implebimus domos nostras spoliis :

14.  sortem mitte nobiscum,marsupium unum sit omnium nostrum :

15.  fili mi, ne ambules cum eis ;prohibe pedem tuum a semitis eorum :

16.  pedes enim illorum ad malum currunt,et festinant ut effundant sanguinem.

17.  Frustra autem jacitur reteante oculos pennatorum.

18.  Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur,et moliuntur fraudes contra animas suas.

19.  Sic semitæ omnis avari :animas possidentium rapiunt.

20.  Sapientia foris prædicat ;in plateis dat vocem suam :

21.  in capite turbarum clamitat ;in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :

22.  Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient,et imprudentes odibunt scientiam ?

23.  convertimini ad correptionem meam.En proferam vobis spiritum meum,et ostendam vobis verba mea.

Read complete chapter Proverbia 1