8. Audi, fili mi, disciplinam patris tui,et ne dimittas legem matris tuæ :
9. ut addatur gratia capiti tuo,et torques collo tuo.
10. Fili mi, si te lactaverint peccatores,ne acquiescas eis.
11. Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ;abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
12. deglutiamus eum sicut infernus viventem,et integrum quasi descendentem in lacum ;
13. omnem pretiosam substantiam reperiemus ;implebimus domos nostras spoliis :
14. sortem mitte nobiscum,marsupium unum sit omnium nostrum :
15. fili mi, ne ambules cum eis ;prohibe pedem tuum a semitis eorum :
16. pedes enim illorum ad malum currunt,et festinant ut effundant sanguinem.
17. Frustra autem jacitur reteante oculos pennatorum.
18. Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur,et moliuntur fraudes contra animas suas.