Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 1:28-33 Vulgata Latina (VULG)

28.  tunc invocabunt me, et non exaudiam ;mane consurgent, et non invenient me :

29.  eo quod exosam habuerint disciplinam,et timorem Domini non susceperint,

30.  nec acquieverint consilio meo,et detraxerint universæ correptioni meæ.

31.  Comedent igitur fructus viæ suæ,suisque consiliis saturabuntur.

32.  Aversio parvulorum interficiet eos,et prosperitas stultorum perdet illos.

33.  Qui autem me audierit, absque terrore requiescet,et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

Read complete chapter Proverbia 1